- NAXOS
- I.NAXOSPlin. l. 3. c. 8. Thucyd. Schisso Fazello, urbs Siciliae excisa, in ora, apud Taurominium urbem a Dionysio maiore everfa, a Chalcidensibus A. M. 4450. condita, Euseb. Eius locô Taurominum a Timoleonte exstructum, Plut. apud Lloydium, ubi supra. Ceterum, Graecorum primos chalcidenses, ex Euboea navigantes, cum Theocle coloniae deductore, condidisse Naxum, legimus apud Thucydidem l. 6. sub init. annô Aerae Attic. 813. Iat haec prima Graecorum colonia fuit, condita alterô ante Syracusas annô, h. e. annô Aeschyli Archontis 20. anno 3. Olympl 2. antehac Graeci, Tyrrhenorum latrocinia et incolarum barbarorum feritatem metuentes, ne mercaturae gratiâ, eonavigabant, Strabo l. 6. Tandem an. 2. Olymp. 94. Euclide Athenis Archonte; urbs proditione capta et ex cisa est a Dionysio, ut dictum, qui Naxiorum agrum finitimis Siculis donavit; maxime Zanclaeis, qui erant Hyblae. Neque ita multo post, ann. 1. Olymp. 96. Phormione Archonte, Siculi, praecipue Hyblenses, Imilconis promissis adducti, Taurum collem magnoô numerô, sed sine duce, occupâ runt, quod esset naturâ munitus, collemquo murô circumdatum incoluerunt atuqe Urbem Tauromenium appellârunt, a mansione in Tauro. Vide infra Tauromonium.II.NAXOSinsula satis ampla et populosa, in mari Aegaeo, una Cycladum, ceteras superan, antea Strongyle; post vero Dia dicta. Schol. Apollonii in l. 4. Δίη, εν τῇ Νάξῳ. Καλλίμαχος.Ε᾿ν Δίῃ, τὸ γὰρ ἔσκε παλαίτερον οὔνομα Νάξῳ.Eustath. in Od.. II. Δῖα, νῆσος πρὸς τῇ Κρήτῃ ἥτις Νάξος καλεῖται, ἱερὰ δὲ αὐτὴ τοῦ Διονύσου. Verum cum Cares, duce Naxô, eam occupâssent, a duce Naxon appellârunt. Hanc Dionysiam a vinearum fertilitate dici scribit Plin. l. 4. c. 12. vel quia, ut alii volunt, Naxiae mulieres octavo mensepariant, quotô et Liber Pater natus creditur; sive quia in ea fons vinô fluat. distat a Delo 7. milliar. Hinc Naxius ardor, apud Columellam, l. 5. c. 9. pro Bacchi Coronae sidere. Nam, ut ferunt poetae, in insula Naxo relicta Ariadne a Theseo, nuptias cum Baccho fecit, donataque coronâ, inter sidera relata fuit. Alii Siciliam minorem, alii Callipolim appellarunt. Virg. Aen. l. 3. v. 125.Bacchatamque iugis naxum, viridemque Donysam.Nunc Nacsia; fertilis. Cum urbe cognomine et Archiepiscopo Latino, 30. circiter milliar. a Delo in Meridiem. Fere quadratae figurae. Cotes inter alia producit, hinc Naxia cos proverb. idem quod Lydius lapis, alii de re firma usurpant. In ea quoque reperitur marmoris genus, quod Graecis Ophites, et Latinis Serpentinum dicitur, viridis coloris et lividioribus maculis aspersum. Vespae genus habet, cuiuspunctio mortem hominibus, utaiunt, affert. Hic in rupe arx est, quondam Strongoli, nune Pergola dicat, apud quam amplissimum templum est, Baccho errctum, cuius statua marmorea adfabre ibi adhuc spectatur. Ad montium pedes fructifera est vallis, vulgo Darmille nominata. Ad mare in occidentali Insulae parte spectatur locus, in quo Theseus decepit Ariadnam, cuius nomen loco remansit. Natal Com. l. 5. c. 13. Metell. Naxi vocabulum veteres dum conantur ad Graecam linguam revocare, vel caecis palam faciunt Syram habere originem. Naxus, inquiunt, παρὰ τὸ νάξαι ὅ ἐςτι θύσαι. Ita Euphorion, Steph. Suidas, Phavorin. At in Graecorum scriptis, νάξαι pro θύσαι nusquam occurrit. Syris quidem necas, est immolare, et Nicksa, sccrisicium. Phoenices scripsêre Nacsa, ac inde Naxus. Eadem vox significat censum et opes, quod Naxo non male quadrat. Herodot. l. 5. Η῾ Νάξος ἐυδαιμονίη τῶ νῆσων προέφερε. Vide Bochart. Geogr. p. 446. et 447. et Nic. Lloudium Dictionar. Geogr.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.